- CAMPIO Regis
- CAMPIO Regisin Anglia, Miles dictus est, qui, coronarô Rege, dum ille mensae cum Proceribus accumbit, ad monomachiam provocat, quotquot Regem illum eslt negant, quam quidem ceremoniam ita describit Thom. Milles l. de Nobil. Polit. vel Civili p. 109. ubi de coronatione Eduardi VI. Post secundum ferculorum apparatum, Regius Agonista (Dimmocus cognomine) Eques aur atus, undique armatus, equo insidens bellico, pannis aureis phalerato, paludatô feciali comitatus, ingressus est, qui primô gressis glomer ante superbô ad Regem se contulit, ipsumque summâ abservantiâ adoratus est. Deinde equum concitando ovantem, quater per aulam, clangente tubâ, ad duellum provocavit, si quis nimirum Eduardum eius nominis VI. Angliae, Franciae, et Hiberniae verum, indubitatum, legitimumque Regem negaret: totiesque chirotecam militarem proiecit humi, quam quum nemo attolleret, fecialis ipsi reddidit. Transiit vero munus id in Dimocorum in agro Lincolniensi gentem, iure connubii, cum prius in Marmionorum familia haesislet. In Charta Henrici I. in Monastico Anglic. Tom. 2. Robertus de Beiocis Campio Regis memoratur. Apud Froissardum Volum. 4. c. 114. ubi de inauguratione et coronatione Henrici Lancastrensis, Diurethus occurrit, etc. Videtur autem Miles iste Patriam repraesentare, quia, ut habet Bractonus, l. 3. tr. 2. c. 21. §. 11. Rex non pugnat, nec alium habet campionem, quam patriam. Vide praeter Auctores laudatos Thom. Walsinghamum, ubi de coronatione Richardi II. p. 194. Camdenum in descr. Staffordensis Comit. et qui hos citat Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.